monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 19
MARULLUS novo colore egit: cecidit in pedes meos senex squalidus barba capilloque: novit, inquam, nescio qui iste misericordiam meam. adlevavi, cum ignorarem quis esset; vultis repellam, quod pater est? CESTIUS hoc colore: haec mecum cogitavi: patrem meum egentem videt frater; non miseretur, non praestat alimenta; hoc est, inquam, non vult eripere filio officium, scit in hac fortuna meorum has iam meas esse partes. Hoc scilicet peccavi, quod non ultro ad patrem accessi; sed aiebam: nolo huic quicquam amplius praestare quam illi praestiti: non expectavi, donec patruus ad me veniret? et nunc expectabo. Venit ad me pater; quid habui facere? perducere illum ad patruum? non feci. merito irascitur: potuit enim, si aluisset, levare quidem fortunam fratris sed causam adgravare.